zum Inhalt springen

Wallrafs erstes Testament vom 22. April 1783

Archivsignatur: HAStK, Best. 1105 (Ferdinand Franz Wallraf), A 27 (Letztwillige Verfügungen), fol. 7r–8v.
Transkription: Elisabeth Schläwe und Sebastian Schlinkheider

Übersetzung

fol. 7r

Anno D[omi]ni millesimo septingentesimo octuagesimo tertio die vero

22da Aprilis circa horam quintam pomeridianam coram me infra

scripto notario et testibus Plurimum R[everen]dus d[omi]nus Ferdinandus Franc[iscus]

Wallraff Medicinae Licentiatus corpore et mente sanus exhibuit in

hoc involucro contentam scripturam eamque coram me notario et testibus sub-

scripsit, factaque declaratione in ea c[on]tineri suam ultimam

voluntatem, quam post mortem accurate servari vellet, huic

involucro sigillum suum imposuit, petens a nobis haec omnia

ad notam sumi, pariter subscribi, sibique desuper consuetum instru-

mentum confici, prout hisce, latiore extensione, quatenus opus,

salva, obtinuit, sic aelum Coloniae ad Rhenum Anno Domini

die mense, et hora qu[a?]e is supra

Hugo Kieser

In fidem praemissorum et pro agniti-

qua testis

one manuum in mea praesentia sub-

Joseph Tack

scriptarum subscripsi sigilloque meo

qua testis

minori munivi

Jo[h]an[n] Jos[ef] Bürgers Curia Archiep[isco]pa-

lis et Electoralis Coloniensis nec non Au-

thoritate Ap[osto]lica et Caesarea publicus

Bonnae et Coloniae immatriculatus

ad praemissa specialiter requisitus

Notarius [<Notariatszeichen&g

fol. 8r

In Nomine Sanctissimae et Individuae

Trinitatis amen

Legem mortalitatis humanae revolvens atque ideo mortem aut serius aut

citius cuique eventuram agnoscens, ea quae post mortem meam inviolate

servanda volui et volo, per praesens ultimae voluntatis eloquium dispon

ordino et statuo ac propria manu hisce per totum describo.

1mo        Animam meam immortalem Soli Deo Autori suo humilline ac devo-

tissime reddo infinitis Christi Domini Redemptoris nostri meritis confisus

et intercessionem Beatissimae Deiparae Virginis et Patronorum meorum

implorans, ut felici demum aeternitate potiar; corpus vero meum exanime

in Parochia aut Ecclesia conveniente, et quidem, ne mortuus vivis noceam

in coemiterio, aut sin ibi nullum adsit, in loco aëri pervio more Christiano

sed parcissimis sumptibus et ritibus tumulandum commendo.

2do         Reverendissimo Archiepiscupo ac Principi Electori Coloniensi, nec non

pro fabrica aedis Metropolitanae solitos turnos solvi volo.

3tio         In Haeredes universales constituo Amantissimo[s] Parentes meos, quibus

exopto, ut mihi superstites sint, post eos vero, si in vivis desint,

succedat soror et ejus descendentes, moriente vero sorore non gaudeant

ejus descendentes haereditate prius, quam ad aetatem congrui status vitae

capacem pervenerint; his jam tamen descendentibus maturius e vita migran-

tibus, inter proles Patruelis Petri Wallraf Paternae lineae et  proles

avunculi Campensis Gerardi Nettesheim et Nepotem Petrum Josephum

Nettesheim hujatem Maternae lineae distribuatur, eo modo, ut

cuivis Stemmati tertiam relictorum meorum divenditorum

aut aliter bene collocandorum partem adjudicandam velim.

4to         ut vero omnia et singula ad literam Executioni mandentur, in

Executorem eligo et rogo Praenob[ilem] Dom[inum] Clementem Zenonem Sels

fol. 8v

Amicum meum, qui ob molestias aliquali Honorario, ut eligit,

compensetur.

5to        per expressum mihi reservo et volo, ut si post clausum praesens

testamentum quid immutare, aut aliter disponere mihi placeret,

et id in Charta, propria manu mea scripta, aut saltem

subscripta factum reperiatur, aut coram Notario disposuero,

talis commutata dispositio idem robur habeat, ac si de verbo

ad verbum testamento huic insertum aut inserta essent.

6to        Caeterum, si haec mea dispositio in vim solennis testamenti

non valeret, volo, jubeo aut rogo, ut in vim codicilli, Donationis

inter vivos aut mortis causa vel alterius cujus cunque ultimae

aut supremae voluntatis voleat et omni modo meliori, quo

fieri potest sustineatur.

Quapropter D[omi]num Notarium rogo coram his vocatis et rogatis

testibus, quatenus hanc ultimam meam voluntatem, quam

in eorum praesentia subscribo et meo sigillo subsigno,

acta sua Notariali Legalisere et communire velit.

Colonia Agripp[inensis]

Ferd[inandus] Franc[iscus] Wallraf

hac 22da April 1783.

Presb[yter] [sc. in fidem] P[raemi]ssor[um] m[anu]p[ropria]